monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 0, 9
quis aequalium vestrorum quid dicam satis ingeniosus, satis studiosus, immo quis satis vir est? emolliti enervesque quod nati sunt inviti manent, expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes suae. in hos ne dii tantum mali ut cadat eloquentia; quam non mirarer, nisi animos, in quos se conferret, eligeret. erratis, optimi iuvenes, nisi illam vocem non M. Catonis sed oraculi creditis; quid enim est oraculum? nempe voluntas divina hominis ore enuntiata; et quem tandem antistitem sanctiorem sibi invenire divinitas potuit quam M. Catonem, per quem humano generi non praeciperet sed convicium faceret? ille ergo vir quid ait? 'orator est, Marce fili, vir bonus dicendi peritus. '